Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
  2. Vel timidus famae cedere vellet amor!
  3. Nunc, male res iunctae, calor et reverentia pugnant.
  4. Quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.
  5. Ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
  6. Inpositam celeri Phasida puppe tulit;
  7. Ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
  8. Cum praeda rediit protinus ille sua.
  9. Tu quam saepe petis, quod amas, tam saepe relinquis,
  10. Et quotiens grave sit puppibus ire, natas.
  11. Sic tamen, o iuvenis tumidarum victor aquarum,
  12. Sic facito spernas, ut vereare, fretum!
  13. Arte laboratae merguntur ab aequore naves;
  14. Tu tua plus remis bracchia posse putas?
  15. Quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
  16. Exitus hic fractis puppibus esse solet.
  17. Me miseram! cupio non persuadere, quod hortor,
  18. Sisque, precor, monitis fortior ipse meis —
  19. Dummodo pervenias excussaque saepe per undas
  20. Inicias umeris bracchia lassa meis!