Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sternuit en lumen! — posito nam scribimus illo —
  2. Sternuit et nobis prospera signa dedit.
  3. Ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes,
  4. 'Cras' que 'erimus plures,' inquit, et ipsa bibit.
  5. Effice nos plures, evicta per aequora lapsus,
  6. O penitus toto corde recepte mihi!
  7. In tua castra redi, socii desertor amoris;
  8. Ponuntur medio cur mea membra toro?
  9. Quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit,
  10. Sternet et aequoreas aequore nata vias.
  11. Ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
  12. Sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
  13. Nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
  14. Sola dedit vastis femina nomen aquis?
  15. Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
  16. Aut gemini nequeas ferre laboris onus.
  17. At nos diversi medium coeamus in aequor
  18. Obviaque in summis oscula demus aquis,
  19. Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;
  20. Exiguum, sed plus quam nihil illud erit!