Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est satis amissa locus hic infamis ab Helle,
  2. Utque mihi parcat, nomine crimen habet.
  3. Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
  4. Aurea lanigero vellere vexit ovis;
  5. Nec tamen officium pecoris navisve requiro,
  6. Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
  7. Parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
  8. Idem navigium, navita, vector ero!
  9. Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;
  10. Publica non curat sidera noster amor.
  11. Andromedan alius spectet claramque Coronam,
  12. Quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
  13. At mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
  14. Indicium dubiae non placet esse viae.
  15. Est aliud lumen, multo mihi certius istis,
  16. Non errat tenebris quo duce noster amor;
  17. Hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,
  18. Quaque viam fecit Thessala pinus, eam,
  19. Et iuvenem possim superare Palaemona nando
  20. Morsaque quem subito reddidit herba deum.