Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. A, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
  2. Signa supercilio paene loquente dari!
  3. Et saepe extimui ne vir meus illa videret,
  4. Non satis occultis erubuique notis!
  5. Saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
  6. 'Nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit.
  7. Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
  8. Quod deducta mero littera fecit, amo.
  9. Credere me tamen hoc oculo renuente negavi —
  10. Ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!
  11. His ego blanditiis, si peccatura fuissem,
  12. Flecterer; his poterant pectora nostra capi.
  13. Est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestque
  14. Velle sub amplexus ire puella tuos;
  15. Altera vel potius felix sine crimine fiat,
  16. Quam cadat externo noster amore pudor.
  17. Disce modo exemplo formosis posse carere;
  18. Est virtus placitis abstinuisse bonis.
  19. Quam multos credis iuvenes optare quod optas,
  20. Qui sapiant? oculos an Paris unus habes?