Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
  2. Non tamen haec illis esse minora puto.
  3. Si iam divitiis locus hic numeroque virorum
  4. Vincitur, at certe barbara terra tua est.
  5. Munera tanta quidem promittit epistula dives
  6. Ut possint ipsas illa movere deas;
  7. Sed si iam vellem fines transire pudoris,
  8. Tu melior culpae causa futurus eras.
  9. Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,
  10. Aut ego te potius quam tua dona sequar;
  11. Utque ea non sperno, sic acceptissima semper
  12. Munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
  13. Plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
  14. Quod per tam longas spes tua venit aquas.
  15. Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa,
  16. Quamvis experiar dissimulare, noto —
  17. Cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
  18. Quos vix instantes lumina nostra ferunt,
  19. Et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
  20. Sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.