Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et longae noctes, et iam sermone coimus,
  2. Et tu, me miseram! blandus, et una domus.
  3. Et peream, si non invitant omnia culpam;
  4. Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu!
  5. Quod male persuades, utinam bene cogere posses!
  6. Vi mea rusticitas excutienda fuit.
  7. Utilis interdum est ipsis iniuria passis.
  8. Sic certe felix esse coacta forem.
  9. Dum novus est, potius coepto pugnemus amori!
  10. Flamma recens parva sparsa residit aqua.
  11. Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,
  12. Cumque nihil speres firmius esse, fugit.
  13. Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est,
  14. In non exhibitis utraque lusa toris.
  15. Tu quoque dilectam multos, infide, per annos
  16. Diceris Oenonen destituisse tuam.
  17. Nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
  18. Quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
  19. Adde, quod, ut cupias constans in amore manere,
  20. Non potes. expediunt iam tua vela Phryges;