Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vix tenui risum, quem dum conpescere luctor,
  2. Nil illi potui dicere praeter 'erit.'
  3. Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis;
  4. Sed tu non ideo cuncta licere puta!
  5. Sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens —
  6. An nescis longas regibus esse manus?
  7. Forma quoque est oneri; nam quo constantius ore
  8. Laudamur vestro, iustius ille timet.
  9. Quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,
  10. Et melius famae verba dedisse fuit.
  11. Nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta;
  12. Moribus et vitae credidit ille meae.
  13. De facie metuit, vitae confidit, et illum
  14. Securum probitas, forma timere facit.
  15. Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque
  16. Simplicis utamur commoditate viri.
  17. Et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas
  18. Est satis; in dubio pectora nostra labant.
  19. Et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis,
  20. Inque vicem tua me, te mea forma capit;