Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;
  2. Adde sonum cerae, Protesilaus erit.
  3. Hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero,
  4. Et, tamquam possit verba referre, queror.
  5. Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro,
  6. Perque pares animi coniugiique faces,
  7. Me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
  8. Sive — quod heu! timeo — sive superstes eris.
  9. Ultima mandato claudetur epistula parvo:
  10. Si tibi cura mei, sit tibi cura tui!
  1. Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni —
  2. Cetera nuptarum crimine turba iacet.
  3. Clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
  4. Est mihi supplicii causa fuisse piam.
  5. Quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
  6. Sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
  7. Esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
  8. Non piget inmunes caedis habere manus.
  9. Me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
  10. Quaeque aderant sacris, tendat in ora faces;