Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto,
  2. Blandaque conpositas aura secundet aquas!
  3. Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum
  4. Funera conspicient, nec procul hostis erit,
  5. Ipsa suis manibus forti nova nupta marito
  6. Inponet galeam Dardanaque arma dabit.
  7. Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet —
  8. Hoc genus officii dulce duobus erit —
  9. Producetque virum, dabit et mandata reverti
  10. Et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!'
  11. Ille ferens dominae mandata recentia secum
  12. Pugnabit caute respicietque domum.
  13. Exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet,
  14. Excipietque suo corpora lassa sinu.
  15. Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit,
  16. Quae possunt fieri, facta putare timor.
  17. Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
  18. Quae referat vultus est mihi cera tuos;
  19. Illi blanditias, illi tibi debita verba
  20. Dicimus, amplexus accipit illa meos.