Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis,
  2. Languida laetitia solvar ab ipsa mea?
  3. Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
  4. Militiae referas splendida facta tuae?
  5. Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,
  6. Multa tamen capies oscula, multa dabis.
  7. Semper in his apte narrantia verba resistunt;
  8. Promptior est dulci lingua referre mora.
  9. Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;
  10. Spes bona sollicito victa timore cadit.
  11. Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
  12. Me movet — invitis ire paratis aquis.
  13. Quis velit in patriam vento prohibente reverti?
  14. A patria pelago vela vetante datis!
  15. Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
  16. Quo ruitis? vestras quisque redite domos!
  17. Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis!
  18. Non subiti casus, numinis ista mora est.
  19. Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
  20. Dum licet, Inachiae vertite vela rates!