Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
  2. Di faciant, ne tu strenuus esse velis!
  3. Inter mille rates tua sit millensima puppis,
  4. Iamque fatigatas ultima verset aquas!
  5. Hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi;
  6. Non est, quo properas, terra paterna tibi.
  7. Cum venies, remoque move veloque carinam
  8. Inque tuo celerem litore siste gradum!
  9. Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
  10. Tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni,
  11. Nocte tamen quam luce magis — nox grata puellis
  12. Quarum suppositus colla lacertus habet.
  13. Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;
  14. Dum careo veris gaudia falsa iuvant.
  15. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
  16. Cur venit a labris multa querela tuis?
  17. Excutior somno simulacraque noctis adoro;
  18. Nulla caret fumo Thessalis ara meo;
  19. Tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,
  20. Ut solet adfuso surgere flamma mero.