Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ausus es — o, iusto desunt sua verba dolori! —
  2. Ausus es 'Aesonia,' dicere, 'cede domo!'
  3. Iussa domo cessi natis comitata duobus
  4. Et, qui me sequitur semper, amore tui.
  5. Ut subito nostras Hymen cantatus ad aures
  6. Venit, et accenso lampades igne micant,
  7. Tibiaque effundit socialia carmina vobis,
  8. At mihi funerea flebiliora tuba,
  9. Pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
  10. Sed tamen in toto pectore frigus erat.
  11. Turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter —
  12. Quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.
  13. Diversi flebant servi lacrimasque tegebant —
  14. Quis vellet tanti nuntius esse mali?
  15. Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;
  16. Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
  17. Cum minor e pueris (casu studione videndi
  18. Constitit ad geminae limina prima foris)
  19. 'Huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
  20. Ducit et adiunctos aureus urget equos!'