Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Protinus abscissa planxi mea pectora veste,
  2. Tuta nec a digitis ora fuere meis.
  3. Ire animus mediae suadebat in agmina turbae
  4. Sertaque conpositis demere rapta comis;
  5. Vix me continui, quin dilaniata capillos
  6. Clamarem 'meus est!' iniceremque manus.
  7. Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
  8. Inferias umbrae fratris habete mei;
  9. Deseror amissis regno patriaque domoque
  10. Coniuge, qui nobis omnia solus erat!
  11. Serpentis igitur potui taurosque furentes;
  12. Unum non potui perdomuisse virum,
  13. Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
  14. Non valeo flammas effugere ipsa meas.
  15. Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
  16. Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
  17. Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,
  18. Et tener a misero pectore somnus abest.
  19. Quae me non possum, potui sopire draconem;
  20. Utilior cuivis quam mihi cura mea est.