Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
  2. Deficit hoc uno littera nostra loco.
  3. Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.
  4. Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
  5. Nec tamen extimui — quid enim post illa timerem? —
  6. Credere me pelago, femina iamque nocens.
  7. Numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,
  8. Tu fraudis poenas, credulitatis ego!
  9. Compressos utinam Symplegades elisissent,
  10. Nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;
  11. Aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos —
  12. Debuit ingratis Scylla nocere viris;
  13. Quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,
  14. Nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!
  15. Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;
  16. Ponitur ad patrios aurea lana deos.
  17. Quid referam Peliae natas pietate nocentes
  18. Caesaque virginea membra paterna manu?
  19. Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
  20. Pro quo sum totiens esse coacta nocens.