Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Iungis aenipedes inadusto corpore tauros
  2. Et solidam iusso vomere findis humum.
  3. Arva venenatis pro semine dentibus inples,
  4. Nascitur et gladios scutaque miles habens.
  5. Ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,
  6. Cum vidi subitos arma tenere viros,
  7. Donec terrigenae, facinus mirabile, fratres
  8. Inter se strictas conseruere manus.
  9. Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
  10. Sibilat et torto pectore verrit humum!
  11. Dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx,
  12. Quique maris gemini distinet Isthmos aquas?
  13. Illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,
  14. Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
  15. Flammea subduxi medicato lumina somno,
  16. Et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.
  17. Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;
  18. Munus, in exilio quod licet esse, tuli!
  19. Virginitas facta est peregrini praeda latronis;
  20. Optima cum cara matre relicta soror.