Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset,
  2. Auctorisque oculis exigeretur opus!
  3. Ut ferus est multoque suis truculentior Euris,
  4. Spectasset siccis vulnera nostra genis.
  5. Scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis;
  6. Ingenio populi convenit ille sui.
  7. Ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni
  8. Imperat et pinnis, Eure proterve, tuis.
  9. Imperat heu! ventis, tumidae non imperat irae,
  10. Possidet et vitiis regna minora suis.
  11. Quid iuvat admotam per avorum nomina caelo
  12. Inter cognatos posse referre Iovem?
  13. Num minus infestum, funebria munera, ferrum
  14. Feminea teneo, non mea tela, manu?
  15. O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
  16. Venisset leto serior hora meo!
  17. Cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,
  18. Et tibi, non debet quod soror esse, fui?
  19. Ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam,
  20. Nescio quem sensi corde tepente deum.