Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Argutos habuit — radiant ut sidus ocelli,
  2. Per quos mentita est perfida saepe mihi.
  3. Scilicet aeterni falsum iurare puellis
  4. Di quoque concedunt, formaque numen habet.
  5. Perque suos illam nuper iurasse recordor
  6. Perque meos oculos: en doluere mei!
  7. Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,
  8. Alterius meriti cur ego damna tuli?
  9. An non invidiae vobis Cepheia virgo est,
  10. Pro male formosa iussa parente mori?
  11. Non satis est, quod vos habui sine pondere testis,
  12. Et mecum lusos ridet inulta deos?
  13. Ut sua per nostram redimat periuria poenam,
  14. Victima deceptus decipientis ero?
  15. Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
  16. Et stulta populos credulitate movet;
  17. Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas
  18. Et nimium solas omnia posse iubet.
  19. Nobis fatifero Mavors accingitur ense;
  20. Nos petit invicta Palladis hasta manu.