Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Favimus ignavo — sed enim revocate, Quirites,
  2. Et date iactatis undique signa togis!
  3. En, revocant! — ac ne turbet toga mota capillos,
  4. In nostros abdas te licet usque sinus.
  5. Iamque patent iterum reserato carcere postes;
  6. Evolat admissis discolor agmen equis.
  7. Nunc saltem supera spatioque insurge patenti!
  8. Sint mea, sint dominae fac rata vota meae!
  9. Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.
  10. Ille tenet palmam; palma petenda mea est.'
  11. Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.
  12. 'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'
  1. Esse deos, i, crede — fidem iurata fefellit,
  2. Et facies illi, quae fuit ante, manet!
  3. Quam longos habuit nondum periura capillos,
  4. Tam longos, postquam numina laesit, habet.
  5. Candida candorem roseo suffusa rubore
  6. Ante fuit — niveo lucet in ore rubor.
  7. Pes erat exiguus — pedis est artissima forma.
  8. Longa decensque fuit — longa decensque manet.