Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
  2. In nos alta Iovis dextera fulmen habet.
  3. Formosas superi metuunt offendere laesi
  4. Atque ultro, quae se non timuere, timent.
  5. Et quisquam pia tura focis inponere curat?
  6. Certe plus animi debet inesse viris!
  7. Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
  8. Missaque periuras tela ferire vetat.
  9. Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!
  10. Officio est illi poena reperta suo;
  11. At si venturo se subduxisset amanti,
  12. Non pater in Baccho matris haberet opus.
  13. Quid queror et toto facio convicia caelo?
  14. Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!
  15. Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret
  16. Femina mendaci falleret ore meum;
  17. Ipse ego iurarem verum iurare puellas
  18. Et non de tetricis dicerer esse deus.
  19. Tu tamen illorum moderatius utere dono —
  20. Aut oculis certe parce, puella, meis!