Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dure vir, inposito tenerae custode puellae
  2. Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
  3. Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
  4. Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
  5. Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
  6. Nec custodiri, ne velit, ulla potest.
  7. Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
  8. Omnibus exclusis intus adulter erit.
  9. Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
  10. Semina nequitiae languidiora facit.
  11. Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
  12. Obsequio vinces aptius illa tuo.
  13. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
  14. Ore reluctanti fulminis ire modo;
  15. Constitit ut primum concessas sensit habenas
  16. Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
  17. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  18. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  19. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  20. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;