Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. An non invidiae vobis Cepheia virgo est,
  2. Pro male formosa iussa parente mori?
  3. Non satis est, quod vos habui sine pondere testis,
  4. Et mecum lusos ridet inulta deos?
  5. Ut sua per nostram redimat periuria poenam,
  6. Victima deceptus decipientis ero?
  7. Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
  8. Et stulta populos credulitate movet;
  9. Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas
  10. Et nimium solas omnia posse iubet.
  11. Nobis fatifero Mavors accingitur ense;
  12. Nos petit invicta Palladis hasta manu.
  13. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
  14. In nos alta Iovis dextera fulmen habet.
  15. Formosas superi metuunt offendere laesi
  16. Atque ultro, quae se non timuere, timent.
  17. Et quisquam pia tura focis inponere curat?
  18. Certe plus animi debet inesse viris!
  19. Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
  20. Missaque periuras tela ferire vetat.