Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!
- Officio est illi poena reperta suo;
- At si venturo se subduxisset amanti,
- Non pater in Baccho matris haberet opus.
- Quid queror et toto facio convicia caelo?
- Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!
- Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret
- Femina mendaci falleret ore meum;
- Ipse ego iurarem verum iurare puellas
- Et non de tetricis dicerer esse deus.
- Tu tamen illorum moderatius utere dono —
- Aut oculis certe parce, puella, meis!
- Dure vir, inposito tenerae custode puellae
- Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
- Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
- Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
- Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
- Nec custodiri, ne velit, ulla potest.
- Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
- Omnibus exclusis intus adulter erit.