Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.
  2. Ille tenet palmam; palma petenda mea est.'
  3. Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.
  4. 'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'
  1. Esse deos, i, crede — fidem iurata fefellit,
  2. Et facies illi, quae fuit ante, manet!
  3. Quam longos habuit nondum periura capillos,
  4. Tam longos, postquam numina laesit, habet.
  5. Candida candorem roseo suffusa rubore
  6. Ante fuit — niveo lucet in ore rubor.
  7. Pes erat exiguus — pedis est artissima forma.
  8. Longa decensque fuit — longa decensque manet.
  9. Argutos habuit — radiant ut sidus ocelli,
  10. Per quos mentita est perfida saepe mihi.
  11. Scilicet aeterni falsum iurare puellis
  12. Di quoque concedunt, formaque numen habet.
  13. Perque suos illam nuper iurasse recordor
  14. Perque meos oculos: en doluere mei!
  15. Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,
  16. Alterius meriti cur ego damna tuli?