Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
  2. Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
  3. Odero, si potero; si non, invitus amabo.
  4. Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
  5. Nequitiam fugio — fugientem forma reducit;
  6. Aversor morum crimina — corpus amo.
  7. Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
  8. Et videor voti nescius esse mei.
  9. Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
  10. Non facit ad mores tam bona forma malos.
  11. Facta merent odium, facies exorat amorem —
  12. Me miserum, vitiis plus valet illa suis!
  13. Parce, per o lecti socialia iura, per omnis
  14. Qui dant fallendos se tibi saepe deos,
  15. Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
  16. Perque tuos oculos, qui rapuere meos!
  17. Quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
  18. Me quoque velle velis, anne coactus amem!
  19. Lintea dem potius ventisque ferentibus utar,
  20. Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.