Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Vidi, cum foribus lassus prodiret amator,
- Invalidum referens emeritumque latus;
- Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo —
- Eveniat nostris hostibus ille pudor!
- Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
- Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?
- Scilicet et populo per me comitata placebas;
- Causa fuit multis noster amoris amor.
- Turpia quid referam vanae mendacia linguae
- Et periuratos in mea damna deos?
- Quid iuvenum tacitos inter convivia nutus
- Verbaque conpositis dissimulata notis?
- Dicta erat aegra mihi — praeceps amensque cucurri;
- Veni, et rivali non erat aegra meo!
- His et quae taceo duravi saepe ferendis;
- Quaere alium pro me, qui queat ista pati.
- Iam mea votiva puppis redimita corona
- Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
- Desine blanditias et verba, potentia quondam,
- Perdere — non ego nunc stultus, ut ante fui!