Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti
  2. Omina non albae concinuistis aves?
  3. Quodve putem sidus nostris occurrere fatis,
  4. Quosve deos in me bella movere querar?
  5. Quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare,
  6. Cum multis vereor ne sit habenda mihi.
  7. Fallimur, an nostris innotuit illa libellis?
  8. Sic erit — ingenio prostitit illa meo.
  9. Et merito! quid enim formae praeconia feci?
  10. Vendibilis culpa facta puella mea est.
  11. Me lenone placet, duce me perductus amator,
  12. Ianua per nostras est adaperta manus.
  13. An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper;
  14. Invidiae nostris illa fuere bonis.
  15. Cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta,
  16. Ingenium movit sola Corinna meum.
  17. Aversis utinam tetigissem carmina Musis,
  18. Phoebus et inceptum destituisset opus!
  19. Nec tamen ut testes mos est audire poetas;
  20. Malueram verbis pondus abesse meis.