Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Scilicet et populo per me comitata placebas;
  2. Causa fuit multis noster amoris amor.
  3. Turpia quid referam vanae mendacia linguae
  4. Et periuratos in mea damna deos?
  5. Quid iuvenum tacitos inter convivia nutus
  6. Verbaque conpositis dissimulata notis?
  7. Dicta erat aegra mihi — praeceps amensque cucurri;
  8. Veni, et rivali non erat aegra meo!
  9. His et quae taceo duravi saepe ferendis;
  10. Quaere alium pro me, qui queat ista pati.
  11. Iam mea votiva puppis redimita corona
  12. Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
  13. Desine blanditias et verba, potentia quondam,
  14. Perdere — non ego nunc stultus, ut ante fui!
  1. Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
  2. Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
  3. Odero, si potero; si non, invitus amabo.
  4. Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
  5. Nequitiam fugio — fugientem forma reducit;
  6. Aversor morum crimina — corpus amo.