Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;
  2. Haec decet ad dominos munera ferre deos.
  1. Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est;
  2. Cede fatigato pectore, turpis amor!
  3. Scilicet adserui iam me fugique catenas,
  4. Et quae non puduit ferre, tulisse pudet.
  5. Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem;
  6. Venerunt capiti cornua sera meo.
  7. Perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim;
  8. Saepe tulit lassis sucus amarus opem.
  9. Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,
  10. Ingenuum dura ponere corpus humo?
  11. Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,
  12. Excubui clausam servus ut ante domum?
  13. Vidi, cum foribus lassus prodiret amator,
  14. Invalidum referens emeritumque latus;
  15. Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo —
  16. Eveniat nostris hostibus ille pudor!
  17. Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
  18. Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?