Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
- Et videor voti nescius esse mei.
- Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
- Non facit ad mores tam bona forma malos.
- Facta merent odium, facies exorat amorem —
- Me miserum, vitiis plus valet illa suis!
- Parce, per o lecti socialia iura, per omnis
- Qui dant fallendos se tibi saepe deos,
- Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
- Perque tuos oculos, qui rapuere meos!
- Quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
- Me quoque velle velis, anne coactus amem!
- Lintea dem potius ventisque ferentibus utar,
- Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.
- Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti
- Omina non albae concinuistis aves?
- Quodve putem sidus nostris occurrere fatis,
- Quosve deos in me bella movere querar?
- Quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare,
- Cum multis vereor ne sit habenda mihi.