Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Optavit Minos similes sibi legifer annos;
  2. Optasset, Cereris longus ut esset amor.
  3. Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent,
  4. Hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis?
  5. Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta
  6. Regnaque quam Iuno sorte minore regat?
  7. Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;
  8. Haec decet ad dominos munera ferre deos.
  1. Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est;
  2. Cede fatigato pectore, turpis amor!
  3. Scilicet adserui iam me fugique catenas,
  4. Et quae non puduit ferre, tulisse pudet.
  5. Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem;
  6. Venerunt capiti cornua sera meo.
  7. Perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim;
  8. Saepe tulit lassis sucus amarus opem.
  9. Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,
  10. Ingenuum dura ponere corpus humo?
  11. Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,
  12. Excubui clausam servus ut ante domum?