Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae,
  2. Hinc pudor, ex illa parte trahebat amor.
  3. Victus amore pudor; sulcos arere videres
  4. Et sata cum minima parte redire sui.
  5. Cum bene iactati pulsarant arva ligones,
  6. Ruperat et duram vomer aduncus humum,
  7. Seminaque in latos ierant aequaliter agros,
  8. Inrita decepti vota colentis erant.
  9. Diva potens frugum silvis cessabat in altis;
  10. Deciderant longae spicea serta comae.
  11. Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
  12. Omnia, qua tulerat se dea, messis erat;
  13. Ipsa, locus nemorum, canebat frugibus Ide,
  14. Et ferus in silva farra metebat aper.
  15. Optavit Minos similes sibi legifer annos;
  16. Optasset, Cereris longus ut esset amor.
  17. Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent,
  18. Hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis?
  19. Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta
  20. Regnaque quam Iuno sorte minore regat?