Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. 'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit,
  2. 'Me premis? an numquam non gravis esse potes?
  3. Inparibus tamen es numeris dignata moveri;
  4. In me pugnasti versibus usa meis.
  5. Non ego contulerim sublimia carmina nostris;
  6. Obruit exiguas regia vestra fores.
  7. Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
  8. Non sum materia fortior ipsa mea.
  9. Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
  10. Huic ego proveni lena comesque deae.
  11. Quam tu non poteris duro reserare cothurno,
  12. Haec est blanditiis ianua laxa meis;
  13. Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
  14. Multa supercilio non patienda tuo.
  15. Per me decepto didicit custode Corinna
  16. Liminis adstricti sollicitare fidem,
  17. Delabique toro tunica velata soluta
  18. Atque inpercussos nocte movere pedes.
  19. A quotiens foribus duris infixa pependi,
  20. Non verita a populo praetereunte legi!