Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et prior 'ecquis erit,' dixit, 'tibi finis amandi,
  2. O argumenti lente poeta tui?
  3. Nequitiam vinosa tuam convivia narrant,
  4. Narrant in multas conpita secta vias.
  5. Saepe aliquis digito vatem designat euntem,
  6. Atque ait "hic, hic est, quem ferus urit Amor!"
  7. Fabula, nec sentis, tota iactaris in urbe,
  8. Dum tua praeterito facta pudore refers.
  9. Tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri;
  10. Cessatum satis est — incipe maius opus!
  11. Materia premis ingenium. cane facta virorum.
  12. "haec animo," dices, "area facta meo est!"
  13. Quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae,
  14. Primaque per numeros acta iuventa suos.
  15. Nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!
  16. Inplebit leges spiritus iste meas.'
  17. Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis
  18. Densum caesarie terque quaterque caput.
  19. Altera, si memini, limis subrisit ocellis —
  20. Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?