Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quin ego me memini, dum custos saevus abiret,
  2. Ancillae miseram delituisse sinu.
  3. Quid, cum me munus natali mittis, at illa
  4. Rumpit et adposita barbara mersat aqua?
  5. Prima tuae movi felicia semina mentis;
  6. Munus habes, quod te iam petit ista, meum.'
  7. Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus,
  8. In vacuas aures verba timentis eant.
  9. Altera me sceptro decoras altoque cothurno;
  10. Iam nunc contacto magnus in ore sonus.
  11. Altera das nostro victurum nomen amori —
  12. Ergo ades et longis versibus adde brevis!
  13. Exiguum vati concede, Tragoedia, tempus!
  14. Tu labor aeternus; quod petit illa, breve est.'
  15. Mota dedit veniam — teneri properentur Amores,
  16. Dum vacat; a tergo grandius urguet opus!
  1. 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
  2. Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
  3. Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,
  4. Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.