Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Spectabat terram — terram spectare decebat;
  2. Maesta erat in vultu — maesta decenter erat.
  3. Sicut erant, et erant culti, laniare capillos
  4. Et fuit in teneras impetus ire genas —
  5. Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
  6. Defensa est armis nostra puella suis.
  7. Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,
  8. Oscula ne nobis deteriora daret.
  9. Risit et ex animo dedit optima — qualia possent
  10. Excutere irato tela trisulca Iovi;
  11. Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
  12. Et volo non ex hac illa fuisse nota.
  13. Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
  14. Et quiddam visa est addidicisse novi.
  15. Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
  16. Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
  17. Nec tamen hoc unum doleo — non oscula tantum
  18. Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
  19. Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.
  20. Nescio quis pretium grande magister habet.