Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
  2. Occidit — exequias ite frequenter, aves!
  3. Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
  4. Et rigido teneras ungue notate genas;
  5. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
  6. Pro longa resonent carmina vestra tuba!
  7. Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,
  8. Expleta est annis ista querela suis;
  9. Alitis in rarae miserum devertere funus —
  10. Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.
  11. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,
  12. Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
  13. Plena fuit vobis omni concordia vita,
  14. Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
  15. Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
  16. Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
  17. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
  18. Quid vox mutandis ingeniosa sonis,
  19. Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? —
  20. Infelix, avium gloria, nempe iaces!