Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Inproba tum vero iungentes oscula vidi —
  2. Illa mihi lingua nexa fuisse liquet —
  3. Qualia non fratri tulerit germana severo,
  4. Sed tulerit cupido mollis amica viro;
  5. Qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
  6. Sed Venerem Marti saepe tulisse suo.
  7. 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs?
  8. Iniciam dominas in mea iura manus!
  9. Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum —
  10. In bona cur quisquam tertius ista venit?'
  11. Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi
  12. Conscia purpureus venit in ora pudor,
  13. Quale coloratum Tithoni coniuge caelum
  14. Subrubet, aut sponso visa puella novo;
  15. Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,
  16. Aut ubi cantatis Luna laborat equis,
  17. Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
  18. Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
  19. Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,
  20. Et numquam visu pulchrior illa fuit.