Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non tu natus equo, non fortibus utilis armis;
  2. Bellica non dextrae convenit hasta tuae.
  3. Ista mares tractent; tu spes depone viriles.
  4. Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
  5. Hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
  6. Si careas illa, quis tuus usus erit?
  7. Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
  8. Indigna est pigro forma perire situ.
  9. Fallere te potuit, quamvis habeare molestus;
  10. Non caret effectu, quod voluere duo.
  11. Aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus,
  12. Dum bene ponendi munera tempus habes.
  1. Non ego mendosos ausim defendere mores
  2. Falsaque pro vitiis arma movere meis.
  3. Confiteor — siquid prodest delicta fateri;
  4. In mea nunc demens crimina fassus eo.
  5. Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;
  6. Heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!