Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum;
  2. Auferor ut rapida concita puppis aqua.
  3. Non est certa meos quae forma invitet amores —
  4. Centum sunt causae, cur ego semper amem.
  5. Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
  6. Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
  7. Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
  8. Spemque dat in molli mobilis esse toro.
  9. Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
  10. Velle, sed ex alto dissimulare puto.
  11. Sive es docta, places raras dotata per artes;
  12. Sive rudis, placita es simplicitate tua.
  13. Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
  14. Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
  15. Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
  16. Culpantis cupiam sustinuisse femur.
  17. Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
  18. At poterit tacto mollior esse viro.