Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte
  2. Iungitur herous cum breviore modo.
  3. Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
  4. Te deceat medio iura dedisse foro.
  5. Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto;
  6. Non erit hic nobis infitiandus amor.
  7. Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
  8. Et multae per me nomen habere volunt;
  9. Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
  10. Ut fiat, quid non illa dedisse velit?
  11. Sed neque diversi ripa labuntur eadem
  12. Frigidus Eurotas populiferque Padus,
  13. Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
  14. Ingenio causas tu dabis una meo.
  1. Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen
  2. Primaque iuratis induis arma viris,
  3. Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
  4. Et tener ausuros grandia frangit Amor.
  5. Saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae —
  6. In gremio sedit protinus illa meo.