Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Siquis erit, qui turpe putet servire puellae,
  2. Illo convincar iudice turpis ego!
  3. Sim licet infamis, dum me moderatius urat,
  4. Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
  5. Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem
  6. Formosae quoniam praeda futurus eram!
  7. Dat facies animos. facie violenta Corinna est —
  8. Me miserum! cur est tam bene nota sibi?
  9. Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
  10. Nec nisi conpositam se prius illa videt!
  11. Non, tibi si facies animum dat et omina regni —
  12. O facies oculos nata tenere meos! —
  13. Collatum idcirco tibi me contemnere debes;
  14. Aptari magnis inferiora licet.
  15. Traditur et nymphe mortalis amore Calypso
  16. Capta recusantem detinuisse virum.
  17. Creditur aequoream Pthio Nereida regi,
  18. Egeriam iusto concubuisse Numae,
  19. Vulcano Venerem, quamvis incude relicta
  20. Turpiter obliquo claudicet ille pede.