Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
  2. Altera cur illam vendit et alter emit?
  3. Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
  4. Quam socio motu femina virque ferunt?
  5. Non bene conducti vendunt periuria testes,
  6. Non bene selecti iudicis arca patet.
  7. Turpe reos empta miseros defendere lingua;
  8. Quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
  9. Turpe tori reditu census augere paternos,
  10. Et faciem lucro prostituisse suam.
  11. Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
  12. Pro male conducto gratia nulla toro.
  13. Omnia conductor solvit; mercede soluta
  14. Non manet officio debitor ille tuo.
  15. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
  16. Non habet eventus sordida praeda bonos.
  17. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
  18. Ut premerent sacrae virginis arma caput;
  19. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  20. Filius, et poenae causa monile fuit.