Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
  2. Nunc mentis vitio laesa figura tua est.
  3. Et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos
  4. Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
  5. Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
  6. Quo pretium condat, non habet ille sinum!
  7. Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis —
  8. Non decet inbelles aera merere deos.
  9. Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
  10. Et miseras iusso corpore quaerit opes;
  11. Devovet imperium tamen haec lenonis avari
  12. Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
  13. Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
  14. Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
  15. Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
  16. Non aries placitam munere captat ovem.
  17. Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
  18. Sola locat noctes, sola licenda venit,
  19. Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
  20. Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.