Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  2. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  3. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  4. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  5. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  6. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
  7. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
  8. Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
  9. Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
  10. Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
  11. Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
  12. Quod nego poscenti, desine velle, dabo!
  1. Colligere incertos et in ordine ponere crines
  2. Docta neque ancillas inter habenda Nape,
  3. Inque ministeriis furtivae cognita noctis
  4. Utilis et dandis ingeniosa notis
  5. Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,
  6. Saepe laboranti fida reperta mihi —
  7. Accipe et ad dominam peraratas mane tabellas
  8. Perfer et obstantes sedula pelle moras!