Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
- Notior in caelo fabula nulla fuit.
- Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
- Mollierant animos lectus et umbra meos.
- Inpulit ignavum formosae cura puellae
- Iussit et in castris aera merere suis.
- Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
- Qui nolet fieri desidiosus, amet!
- Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
- Coniugibus belli causa duobus erat,
- Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
- Callidus in falsa lusit adulter ave,
- Qualis Amymone siccis erravit in agris,
- Cum premeret summi verticis urna comas —
- Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
- Et quidquid magno de Iove fecit amor.
- Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,
- Nec facies oculos iam capit ista meos.
- Cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
- Haec te non patitur causa placere mihi.