Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti, quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem

155
invasisset. sedabant tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et consternata regi imperio.

dant tamen arma, non vulgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis incertique, qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque belli.

servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret. id malle populo Romano auctore fieri; si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.

dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen, quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere et,

cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex conposito adessent, tum aeterni hostes Volsci et Aequi non ad populandos, ut ante, fines, sed ad urbem ut ex parte captam venirent.

multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;