Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius, Appi filius, et P. Valerius Publicola. nihil novi novus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat.

quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant, ut plebi suspectos eos criminando facerent: coniurationem factam;

Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus patrum, ut iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis esset, quae ante Sacrum montem occupatum fuerat. et a Volscis

et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud novum malum necopinato exortum.

exules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere.

confestim in arce facta caedes eorum, qui coniurare et simul capere arma noluerant; alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant; alternae voces “ad arma!” et “hostes in urbe sunt” audiebantur.