Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. et male tornatos incudi reddere versus.
  2. si defendere delictum quam vertere malles,
  3. nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
  4. quin sine rivali teque et tua solus amares.
  5. vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,
  6. culpabit duros, incomptis adlinet atrum
  7. transverso calamo signum, ambitiosa recidet
  8. ornamenta, parum claris lucem dare coget,
  9. arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
  10. fiet Aristarchus; non dicet 'cur ego amicum
  11. offendam in nugis?' hae nugae seria ducent
  12. in mala derisum semel exceptumque sinistre.
  13. ut mala quem scabies aut morbus regius urget
  14. aut fanaticus error et iracunda Diana,
  15. vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam
  16. qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
  17. hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
  18. si veluti merulis intentus decidit auceps
  19. in puteum foveamve, licet 'succurrite' longum
  20. clamet, 'io cives', non sit qui tollere curet.