Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. dives agris, dives positis in fenore nummis.
  2. si vero est, unctum qui recte ponere possit
  3. et spondere levi pro paupere et eripere artis
  4. litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter-
  5. noscere mendacem verumque beatus amicum.
  6. tu seu donaris seu quid donare voles cui,
  7. nolito ad versus tibi factos ducere plenum
  8. laetitiae; clamabit enim 'pulchre! bene! recte!'
  9. pallescet, super his etiam stillabit amicis
  10. ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
  11. ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
  12. et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
  13. derisor vero plus laudatore movetur.
  14. reges dicuntur multis urgere culillis
  15. et torquere mero, quem perspexisse laborent
  16. an sit amicitia dignus; si carmina condes,
  17. numquam te fallent animi sub vulpe latentes.
  18. Quintilio siquid recitares, 'corrige sodes
  19. hoc' aiebat 'et hoc'. mulius te posse negares
  20. bis terque expertum frustra: delere iubebat