Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. si curet quis opem ferre et demittere funem,
  2. 'qui scis, an prudens huc se deiecerit atque
  3. servari nolit?' dicam siculique poetae
  4. narrabo interitum. 'Deus inmortalis haberi
  5. dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
  6. insiluit. sit ius liceatque perire poetis:
  7. invitum qui servat, idem facit occidenti.
  8. nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam
  9. fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
  10. nec satis adparet, cur versus factitet, utrum
  11. minxerit in patrios cineres an triste bidental
  12. moverit incestus: certe furit ac velut ursus,
  13. obiectos caveae valuit si frangere clatros,
  14. indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
  15. quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
  16. non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.'